CAELATOR

CAELATOR
CAELATOR
servus olim apud Romanos: cuius meminit Iavenal. Sat. 9. v. 145.
Sit mibi praeterea curvus Caelator, et alter
Qui multas facies pingat cito. ----
Ubi vetus Interpres Caelatorem explicat servum argentarium, laboriosum, atque glypbarium: quae tamen disparare videtur antiqua Inscr. sepulchralis, quae Romae legebatur; ANTIGONUS. GERMANIC. CAESAR. ARGENTARIUS. VIXIT AN. XLII. AMIANTUS. GERMANIC. CAESAR CAELATOR. FECIT. A'caelo autem dictus: cuius meminit Ovid. Fastor. l. 3. v. 831.
Quique movies caelum, tabulamque coloribus uris,
Quique facis doctâ mollia saxa manu.
Ubi quidam pro caelum legunt cestrum, et haec verba ad Encansticen referunt, submonente Pliniô l. 35. c. 11. exir. Encausto pingendi duo fuisse antiquitus genera, cerâê et in ebore cestrô i. e. vericulô: quô imagines mulierum maxime pinxisse, Lalam Cyzicenam
Virginem, M. Varronis iuventâ, Idem tradit, Ibid. Sed pro vulgata lectione stat Servius, ad Virgil. Aen. l. 1. v. 644.
------ ------ Caelataque in auro
Fortia facta patrum.
Scribit namque: Insculpta, tamen boc nomen in principali aliam babet naturam, in derivatione mutat. Nam caelum est, unde operantur Argentarii: quod producitur naturaliter, etc. Vide Laur. Pignor. Comm. de Servis, ubi varia hanc in rem erudite congessit, ut alios mittam. Caelatura autem luxu Romanorum in valuit: prius namque adhuc:
----- rudis et
Graias mirari nescius artes
Urbibus erersis, praedarum in parte reperta
Magnorum artificum frangebat pocula miles,
Ut pbaleris gaudcret equus, caelataque cassis
Romuleye simulacbra ferae mansuescere iussae
Imperii fatô, geminos sub rupe Quirinos,
Ac. nudam effigiem clypeô venientis, et bastâ,
Pendentisque Dei perituro ostenderet bosti.
Argenti quod erat, solis fulgebat in armis,
ut ait Iuvenalis Sat. 11. v. 100. et seqq. At temporis processu, versa rerum facies. Postquam enim argentea pocula in pretio esse coepêre, continentiores Cives purum, simplex nullisque emblematis caelatum argentum habere gaudebant, nepotes vero totos census in mirabiles profudêre sculpturas. Plin. l. 33. c. 12. Et quid baec attinet colligere, cum capuli militum contemptô ebore, aut etiamfastiditô caelentur argentô: vaginae batillis, baltbei lamimiscrepitent: Iam vero raedagogia ad transitum virilitatis custodiantur argentô, feminae laventur et nisi argentea solia fastidiant, eademque materia et cibis et probris serviat. mentio in antiquis marmoribus, quorum unum sic habet, apud Pignorium,
VIBIAE. CUCCESSAE. LIVIAE.
AUG. SER. AB. ARGENTO.
POTORIO.
Inde iocose apud Athenaeum magnum poculum puteus argenteus dicitur l. 11. Dipnosopb. ut clarum sit, inde etiam Graecis in usu fuisse. Et quid ni, cum notum apud illos poculum Solis Herculisque, in quo Heros navigâsse fertur; ingentiaque pocula ἡλίου πλοῖα dici consueverint, Eustath. in Od. 1. Quid insculpi solitum fuerit, docet Virg. Aen. l. 1. v. 644.
Ingens argentum mensis caelataque in auro
Fortia facta patrum.
Item Iuvenalis Sat. 1. v. 76.
Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum.
De caelatura hac poculorum inprimis argenteorum, quam Emblematum opus vocat vetus Scholiastes Iuvenalis ad v. 76. Sat. 1. locus est egregius Pauli ICti l. 13. ff. de condict. furtiva. Neminem in auro caelando inclaruisle miratur Plin. loc. cit. in argento maxime laudat mentorem uti vidimus. Martialis l. 8. Epigr. 51. de Pbiala Rufi, v. 1. s.
Quis labor in Pbiala? docti Myos, anne Mrronis?
Mentoris baec manus est? an Polyclete tua?
Livescit nullâ caligine fusca. ------ ------
Dicebantur autem ista nobilium Artificum emblemata, propriô nomive formae. Sext. Propertius l. 4. eleg. 2. v. 61.
At tibi Mamuri, sormae caelator abenae,
Tellus artisices ne terat Osca manus.
Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. paralip. ad c. 30. et supra. Sed et Caelatura, inter ministeria sacra recensetur, in Synodo Exoniensi A. C. 1287. can. 12. Cereus pascbalis, duo cerei processionales, celatura super Altare -- Onera omnium ornamentorum praedictorum - supportabunt libris matutinalibus, unicô scilicet psalteriô, fenestris vitreis in cancello et celatura super maius Altare duntaxat exceptis, quae Rectores vel Vicarii supportabuat, Ubi Carolo du Fresne videtur id esse, quod in Ecclesia Roman. vulgo Tabernaculum vocant. Alia tamen videtur eidem esle vocis notio, apud Laur. Leodiensem in Episcopis Virdun. p. 345. Tigna, laquearia, tecta et caelaturam Ecclesiae, et vide eundem Auctorem in glossario.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • TOREUMA — apud Martialem, l. 4. Epigr. 39. v. 4. Solus Phidiaci toreuma caeli, Solus Mentoreos habes labores: Latinis vox usitata, de vasculo argenteo caelato, proprie sumitur. Est enim τορἐυειν caelare: quod male quidam confundunt cum τορνἐυειν, tornare… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VAS, ASIS — a vescendo, quod in eo vescae ponantur, Eruditis dictum est. Iis fictilibus antiqua simplicitas usa est, neque in pauperioribus tantum aedibus, sed et in opulentiorum conviviis, imo et in Deorum fanis ac sacrificiis sollemnibus, quemadmodum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Hillebrand van der Aa — (* 1659 oder 1660 in Leiden; † um 1721 (vor November 1722) in Ostindien) war ein niederländischer Stecher und Zeichner. Leben Hillebrand van der Aa entstammte einer niederländischen Stecher und Verlegerfamilie. Sein Vater, Boudewijn Pietersz. van …   Deutsch Wikipedia

  • Antonio Ferraro — (* 1523 in Giuliana; † 1609 in Castelvetrano) war ein italienischer Maler, Bildhauer und Stuckateur des Manierismus auf Sizilien. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werke 3 Literatur …   Deutsch Wikipedia

  • ALCIMEDON — I. ALCIMEDON caelator insignis. Virgil. Eclog. 3. v. 36. Pocula ponam Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis. II. ALCIMEDON campus in Arcadia. Pausan. in Arcad …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CALAMIS — caelator egregius. Propert. l. 3. El. 8. v. 9. Gloria Lysippo est, animosa effingere signa, Exactis Calamis se mihi iactat equis. Ovidius Calaim vocat, ut vulgo legitur: l. 4. Ep. 1. Pont. v. 33. Vendicet tit Calais laudem, quos fecit, equorum.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FORMA — apud Trebell. Poll. in Victoria, Cusi sunt eius nummi quorum hodieque forma exstat apud Treviros: τύπος est seu signaculum archetypum, quo nummi formantur; Βουλλωτήριον recentiores Graeci dixêre. Alibi, est nummi χαρακτὴρ, Latinis quoqueve Figura …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LABOR — et exercitium, torpentem in nobis excitat ealorem, eoque et spiritus reddit vegetos et alacres: atque, ut ventilatio paleas e tririco et spicas inanes flatu dispellit. ita exercitatio quoque fugat noxios e corpore humores. Quâ similitudine hoc… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MAMURIUS Veturius — faber aerarius laudatissimus, qui tempore Numae floruit et Saliorum ancilia confecit ad similitudinem eius quod de caelo deciderat. Quô confectô praemii locô petiit, ut suum nomen Salii inter carmina canerant. Ovid. Fast. l. 3. Inde sacerdotes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHILISCUS — I. PHILISCUS Atheniensium Tyrannus, Olymp. 23. Item caelator egregius, qui Venerem in Octaviae porticu, item Latonam, Dianam, Musas novem et Apollinem nudum insculpsit. Item alius, de quo Dionis epitome in Pompeio: Κικέρωνα φυγόντα εἰς Μακεδονίαν …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”